BITURIGUM vel BITURIGAE et BITURICA

BITURIGUM vel BITURIGAE et BITURICA
BITURIGUM, vel BITURIGAE, et BITUrICA
nec non Bituricae, Metropolis Ducatus Bitricensis: olim Avaritum Biturigum, et Avaritum Cuborum, Plin. l. 4. c. 19. Straboni l. 4. ab Eura seu Avarone flumine, quô adluitur, dicta. Inter magnifica aedificia, quae in hac civitate sunt, numeranda est magna illa Turris, formâ rotundâ, tantae altitudinis, ut trium aut quatnor milliarium intervallum visui exponat: muri eius tres orgyas aut circiter spissi sunt: exterior pars opere tusticô exstructa est, pyramidalis adamantis instar. Hodie Bourges en Berry. Merula Met. l. Fuit olim Cetrarum regia, post caput regni Aquitanici. Vide et Ptol. l. 2. c. 7. Caes. l. 7. Comm. dein sedes fuit Ducum, Archiepiscop. Primatu a Carolo M. instritutô, et patriarchatu insignis: Caroli VII. perfugium, reliquâ Galliâ ab Anglis occupatâ, a quibus proin per sarcasmum, Rov de Bourges propteres dictus est. Academiâ quoque urbs gaudet, a Ludov. IX. fundatâ, a Carolo vero Duce, fratre Ludovici XI. instauratâ, et amplis privilegiis a Paulo II. instructâ, A. C. 1464. ubi A,ciatus, Baro, Duarenus, Balduinus, Contius, Hottomannus, Cuiacius, etc. floruêre. Dioecesis Bituricensis una ex Galliae am plissimis, continet 35. Abbatias, 900. Paroecias, etc. Antiquitatum porro monumentis, palatiô Iacobi Coeur, templô S. Stephani, A. C. 254. sub Decio, exstructô, urbs haec clara, primum praesulem S. Ursinum habuit. Sammart. Gall. Cbr. tom. 1 p. 140. et seqq. Hîc concilium habitum A. C. 1031. ubi de Apostolatu S. Martialis actum. A. C. 1215, a Cardinali Roberto Legato, cui se opponentes Galliae Episcopi, provocâtunt ad Concil. lateranense. A. C. 1225. ubi actum de ditionibus Raimundi Comitis Tolosani, egregii puroris cultus hyperaspistae. A. c. 1276. 1286. aliaque eodem saeculô, ubi de ptimatu inter Narbonam, Butdigalam et hanc urbem, disceptatum. In primis A. C. 1438. ubi Galliae Praesules, sub Carolo VII. Concilio Basiliensi astipulati sunt, Pragmatica Sanctione factâ, quae a Concilio rata habita viguit, usque ad A. C. 1516. quô inter Francisum I. et Leonem X. pactô le Concordat, initô, ex parte abrogata est. Idem Carolus bienniô post, ibidem loci, denuo, Ecclesiatticorum coetum congregavit, etc Vide Concil. Gall. et in voce Bituriges.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • BITURIGES Cubi — Flumine Ligeri Bituriges ab Aeduis dividi, et apud eos magnas esse ferrarias Caesar tradit, l. 7. Bell. Gall. c. 22. ac Rutilius l. 1. Itinerarii, cui Biturix strictura laudatur. Idem Casear l. 1 Bell. Gall. c. 1. ait, Celtas seu Gallos ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”